- BARONETTI
- BARONETTIapud Anglos, Baneretti sunt, de quibus actum, uti observat Spelmann. qui sic dictos vult eos Barones seu Magnates, qui de aliis, quam de Rege, terras suas tenent; quod Car. du Fresne non probat. Certe constat Iacobum M. Britanniae Regem novum Baronettorum ordinem creâsse, quem inter Barones Regni et Equestres classes medium constituit, Diplomate, quod descripsit Spelmannus in Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.